The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s28: XXX. An Extract of the 'Litterae Annuae' of the Province of Malabar, 1609 (1610)
The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s28
- Language
- English
XXX. An Extract of the 'Litterae Annuae' of the Province of Malabar, 1609 (1610)
v1.c35.s28.2
(1610.)
v1.c35.s28.3
Quod ad D. Thomae Collegium spectat scimus Reverendissimum Meliaporensem ducemque et Senatum Civitatis a Patre Collegii Rectore, quem apud Regem Bisnagarum gratiosum esse sciunt, multis precibus contendisse, ut eundem Regem adiret, et ab eo impetraret litteras ad Ginianum Dynastam, quibus ageretur de Olãdensibus ex sua dictione rejiciendis: illos enim amice exceperat, et portum quo appellerent, locumque in quo arcem aedificarent, illis concesserat: qui quidem minime segnes arcem extruere jam incipiebant. Quae res si processisset, grãde certo malum Lusitanis et Xnis. omnibus pervenire potuisset. Non potuit Pater nec debuit tam officiosum laborem recusare. Regem adit, litteras impetrat, eas ad ipsummet Dynastam defert; benigne atque honorifice ab eo excipitur; de postulatis serio cum ipso agit; res difficilis videbatur, propter non modicum lucrum quod ex novorum hospitum commercio ille se percepturum sperabat, prohinde Patrem bene sperare jubendo, responsionem differebat. Interim Rex cum videret Patrem diutius in ea quasi legatione immorari, causam morae suspicatus, suopte ingenio impulsus alias litteras, non sine increpatione ingeminat, Dynastae imperat ut Patris postulata faciat, et omnino Lusitanorum hostem a se repellat; si portum quem illis dederat frequentari vellet, eum traderet Lusitanis, quos utiliores amicos quam Olandenses esset habiturus, His ille acceptis litteris, Patrem accersit, velle se dicit Regis voluntati satisfacere, quaeque postulabantur concedere. Illico ad Episcopum, ducem et Senatum D. Thomae dat litteras; ad quos etiam cum patre legatos mittit, ut cum illis de adeunda Portus illius possessione ac frequentatione agant: conditionem apponit ut Pater Rector cum Lusitanis ad ejus portus traditionem revertatur. Ita fit. Designatur qui futurus sit dux inceptae ab Olandẽsibus arcis, illis alio amandatis. Qui ducem comitarentur milites conscripti sunt; dona que ad Dynastam deferrentur praeparata. Denique res solemniter acta est. Jacta erant arcis fundamenta et parietes ad aliquatulam undequaque altitudinem excreverant. Erat ingens calcis, laterumque copia; nam ex lateribus arcem extruebant. Unus illis sacerdos ex Nostris remansit, quae una est ex Residentiis quibus in principio diximus auctam hoc anno fuisse Proviciam. Locus Tavanapatnam appellatur, unde copiosum Deo volente fructum speramus.