Historiae Alexandri Magni 10.1.6
Historiae Alexandri Magni 10.1.6
- Language
- Latin
10.1.6
Plerique amicorum Alexandri non tam criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem, quam memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum prodesse reis apud regem poterat, intuebantur laeti reccidisse iram in irae ministros nec ullam potentiam scelere quaesitam cuiquam esse diuturnam.