Naturalis historia 11.103
Naturalis historia 11.103
- Language
- Latin
11.103
in India ternum pedum longitudinis esse traduntur, cruribus et feminibus serrarum usum praebere, cum inaruerint . est et alius earum obitus: gregatim sublatae vento in maria aut stagna decidunt. forte hoc casuque evenit, non, ut prisci existimavere, madefactis nocturno umore alis. iidem quippe nec volare eas noctibus propter frigora tradiderunt , ignari etiam longinqua maria ab iis transiri , continuata plurium dierum — quod maxime miremur — fame quoque, quam propter externa pabula petere sciunt.