Pramāṇa · Search · About · API

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s32.7

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s32.7

Language
English

v1.c35.s32.7

Velluranae et Chandragirinensis Residentiae vacant in praesentiarum. Quo enim tempore Patres in Collegio convenerant ut spiritum renovarent, et mutuis colloquis se ad divinum servitium magis accenderent, Badagae bellum Lusitanis intulerunt, et D. Thomae urbem obsidione premere coeperunt, Causa fuit cupiditas pecuniarum. Dum enim Rex jam nimium senex stupet, qui regnum administrant quidquid libet licere sibi arbitrantur. Regis nomine ingentem pecuniarum summam a D. Thomae civibus postulavere; recusarunt illi tam insolitam exactionem; recusantes armis aggrediuntur. Illi contra armis se defendunt, in armis sunt utrique, illi urbem oppugnant ut eam depraedentur, isti propugnant ut suas res tueantur, Hostium jam permulti, ex Lusitanis etiam nonnulli sunt occisi. P. Rubinus Ri. Episcopi et Magistratum rogatu cum duobus civibus ad tyrannum missus est ut de pace ageret. Sed quia postulatas pecunias secum non deportarunt, comprehensi sunt et in vinculis tenentur. Quem finem res habitura sit ignoramus.

Linked texts (1)