Pramāṇa · Search · About · API

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s6: VII. A Letter of Fr. Francesco Ricio to Fr. Claudio Aquaviva (Chandragiri, September 10th, 1603)

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s6

Language
English

VII. A Letter of Fr. Francesco Ricio to Fr. Claudio Aquaviva (Chandragiri, September 10th, 1603)

v1.c35.s6.1

A LETTER OF Fr. FRANCESCO RICIO TO Fr. CLAUDIO AQUAVIVA

v1.c35.s6.3

Anno 1602 quatuor litteras plenas charitatis and amoris in Christo a Paternitate tua accepi; quibus non solum uehementer gauisus sum, sed etiam in hac amplissima missione omnes uitae meae annos consumere et finire (nisi aliud mihi impositum fuerit) constitui. Est enim missio haec tam ampla ut uix litteris explicari possit; sunt enim in hoc Regno tot regiones, et insignes ciuitates, ut si Deus (ut speramus) eos ad fidem uocauerit innumeri operari ad excolendam uineam necesse fuerint. Dixi spem esse Magnam, quia Rex hujus Regni, eo nos prosequitur amore ut singulis annis mille auereorum numorum dare jusserit Cum loquimur cum illo, et ostendit erga nos signa grandis amoris et libenter nostram doctrinam audit, presertim cum loquimur de Jesv, saluatore, et de Beata Virgine. Auditaque aliis singnificans, approbat. Sic etiam cum plures hujus Regni, et sanguine et doctrina preclari, cum audiut res nostras gaudio replentur, et approbant unam esse legem anum Deum, ut nos omnibus explicamus, et licet in omni doctrina, quam docemus magnam accipiant laetitiam, presertim cum decem praecepta legis diuinae explicamus, est tam magna laetitia eorum, ut uix litteris explicari possit: cognoscut n. legem hanc esse diuinam, ac optimam, et suam plenã erroribus, ac de causa saepissime ueniunt ad nos, et ad nostram Ecclesiam, et audiunt letanter praecepta diuina et omnia quae ad animarum salutem pertinent, maxima pietate, ac deuotione; ueniut ad Ecclesiam nostram non solum ii qui morantr. in hac Regia Ciuitate, sed etiam ex multis partibus hujus Regni, et prostratis in terra maxima animi summissione suis in necessitatibus a Deo auxilia poscut, deusque optimus maximus

v1.c35.s6.4

eorum fidem intuẽs saepe miracula faciens iis auxiliari dignatus est. Miracula et alia cum in litteris annuis scribantur ad paternitatem tuam breuitatis causa scribere omitto. Cum haec uinea sit amplissima et maximi fructus nostri laboris sperentur, ad hanc uineam excolendam proprios operarios, ut mittat Paternitatem tuam uehemẽter rogamus, et quia sunt plures linguae ad discendae operari debent esse magni ingenii et adolescentes quia aliter consequi minime possunt est enim quaedam lingua in qua doctrina eorum est scripta et legis fundamenta; et fere singulis diebus Rex et ejus magistri seu Philosophi intense disputant de Deo, Philosophia et et mathematica et alii astantes fere nihil intelligunt, quia licet siatur lingua hujus Regni est alia lingua tanquam mater Indiae linguarum quae uocatr sanscratam ubi sunt quinque libri in quibus tractatur de eorum diis et de historiis et fabulis in quibus modis aparuerunt, ut aiunt dii hominibus. Sut atiam quatuor leges, et sex scientiae, et hunc librum at linguam paucissimi sciunt, Ego licet didiceri Duas linguas s. Badaguẽsem, et Tamulẽsem, quia sexaginta annos natus, hanc consequi minime possum hac de causa cum uidemus Regem disputare de Deo, Philosophia et Mathematica nihil possumus loqui, quia nihil intelligimus, sed si Paternitas tua inter alios operarios quos huc erut missurii Antonium Rubinum fratrem nostrum qui Goa moratur huc nenire juserit, quia iste, ut dicut, est magni ingenii et ualde Doctus, in mathematica, magna erit spes, ut Rex et alii cognoscant, suos errores, et conuertantur, et ne ab aliis qui Goa morãtr., operari huc uenientes, impediãtr., ad ViceProuincialem si eos misserit, erit maxime expediens, sic etiam, ut solbantur multae difficultates haec V. Prouincia si Prouincia fuerit constituta, erit (ut mihi uidetur) maxime expediens: dico hoc quia VProuincialem uideo esse magni amimi ad missiones faciendas Prouincialem uero tam difficile ad dondos operarios ut ex sexaginta operariis quos Pater Albertus adduxit sex tantum illi sunt dati, et ejus VProuincia est tam ampla ut uix litteris possit Est (haec) missio walde magna operarii uero pauci Et sut multi qui petut Patres et quia caremus istis dari non possut, ut mittat ergo rogamus Paternitatem tuam non solum ad ViceProuinciam multos Patres sed etiam ad hanc V. Prouinciam destinatos et jubeat ne ab aliis ne huc ueniãt impediãtr. Haec sunt quae hoc anno mihi uisa sut Paternitati tuae scribenda de lingua uero in litteris annuis scribentur uale iterum uale meque indignum seruum Paternitatis tuae flexum Paterna tua benedictione benedicat, uehementer rogo datum anno 1603. die decimo septembris.

Linked texts (1)