Pramāṇa · Search · About · API

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s6.3

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s6.3

Language
English

v1.c35.s6.3

Anno 1602 quatuor litteras plenas charitatis and amoris in Christo a Paternitate tua accepi; quibus non solum uehementer gauisus sum, sed etiam in hac amplissima missione omnes uitae meae annos consumere et finire (nisi aliud mihi impositum fuerit) constitui. Est enim missio haec tam ampla ut uix litteris explicari possit; sunt enim in hoc Regno tot regiones, et insignes ciuitates, ut si Deus (ut speramus) eos ad fidem uocauerit innumeri operari ad excolendam uineam necesse fuerint. Dixi spem esse Magnam, quia Rex hujus Regni, eo nos prosequitur amore ut singulis annis mille auereorum numorum dare jusserit Cum loquimur cum illo, et ostendit erga nos signa grandis amoris et libenter nostram doctrinam audit, presertim cum loquimur de Jesv, saluatore, et de Beata Virgine. Auditaque aliis singnificans, approbat. Sic etiam cum plures hujus Regni, et sanguine et doctrina preclari, cum audiut res nostras gaudio replentur, et approbant unam esse legem anum Deum, ut nos omnibus explicamus, et licet in omni doctrina, quam docemus magnam accipiant laetitiam, presertim cum decem praecepta legis diuinae explicamus, est tam magna laetitia eorum, ut uix litteris explicari possit: cognoscut n. legem hanc esse diuinam, ac optimam, et suam plenã erroribus, ac de causa saepissime ueniunt ad nos, et ad nostram Ecclesiam, et audiunt letanter praecepta diuina et omnia quae ad animarum salutem pertinent, maxima pietate, ac deuotione; ueniut ad Ecclesiam nostram non solum ii qui morantr. in hac Regia Ciuitate, sed etiam ex multis partibus hujus Regni, et prostratis in terra maxima animi summissione suis in necessitatibus a Deo auxilia poscut, deusque optimus maximus