Pramāṇa · Search · About · API

The Hindu-Arabic Numerals c12.55

The Hindu-Arabic Numerals c12.55

Language
English

c12.55

¹ An illustration of this feeling is seen in the writings of Prosdocimo de' Beldomandi (b. c. 1370–1380, d. 1428): "Inveni in quam pluribus libris algorismi nuncupatis mores circa numeros operandi satis varios atque diversos, qui licet boni existerent atque veri erant, tamen fastidiosi, tum propter ipsarum regularum multitudinem, tum propter earum deleationes, tum etiam propter ipsarum operationum probationes, utrum si bone fuerint vel ne. Erant et etiam isti modi interim fastidiosi, quod si in aliquo calculo astroloico error contigisset, calculatorem operationem suam a capite incipere oportebat, dato quod error suus adhuc satis propinquus existeret; et hoc propter figuras in sua operatione deletas. Indigebat etiam calculator semper aliquo lapide vel sibi conformi, super quo scribere atque faciliter delere posset figuras cum quibus operabatur in calculo suo. Et quia haec omnia satis fastidiosa atque laboriosa mihi visa sunt, disposui libellum edere in quo omnia ista abicerentur: qui etiam algorismus sive liber de numeris denominari poterit. Scias tamen quod in hoc libello ponere non intendo nisi ea quae ad calculum necessaria sunt, alia quae in aliis libris practice arismetrice tanguntur, ad calculum non necessaria, propter brevitatem dimitendo." [Quoted by A. Nagl, *Zeitschrift für Mathematik und Physik, Hist.-lit. Abth.*, Vol. XXXIV, p. 143; Smith, *Rara Arithmetica*, p. 14, in facsimile.]