The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s20.8
The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s20.8
- Language
- English
v1.c35.s20.8
Altero die Rex suos P. Provincialem misit viserent, ab eoque sciscitarentur quando ad eum ingredi vellet. Quibus respondit Pater se elephantem qui Conjiverani, ut paulum quiesceret substiterat, expectare, qui ubi pervenit Pater significavit Regi, qui Optimatem qui illi est a secretis, Patrum amicissimum, cum magno comitatu misit, accitum quocum Patres ex hedris vecti venerunt ad valvas regiae. Descendit Rex in atrium ad excipiendum P. Provincialem, atque una ut videret elephantem canemque venaticum et alia quae attulerat. Tum secum deduxit in aulam sedemque in sella regia Patrem, sui Regni principibus stantibus in peristromati, apud se sedere jussit, a quo P. Provincialis petit ut alios etiam Patres sedere juberet, quod et fecit. Accepit hic P. Provincialem humanissime, maximis verae benevolentiae argumentis. Cumque Pater abeundi facultatem, eo quod tempus Coccinum redeundi ad accipiendas litteras ex Lusitania advenerat, peteret, nunquam sivit, addens nec Rgem Bisnagrensem nec Societatis Provincialem Praepositum decere, eum in primo statim congressu demittere. Ad haec habere se dicebat quiddam magni momentii tractandum, quod in praesentia tractari non poterat. Itaque illi perendiae condicit. Condita die adfuit Pater, sed tanta in Regem moles negotiorum irruit audiendi, namque fuere legati Mogorenses, Idalcani, Gingenses, Tanjaorenses, ac Madurenses, aliaque tot negotia gravissima supervenerunt, ut non nisi sub noctem intempestam potuerit Patres audire, quos ubi hilare excepit, remotis arbitris, P. Provinciali ad aurem per interpretem significavit se ad novum Proregem Indiae, qui eo tempore sperabatur, mittere vele legatos, renovandae firmandaeque cum Lusitanis amicitiae causa, sed eos sine P. Rectore ab se nolle dimittere, itaque se etiam atque etiam rogare ut P. Rectori eundi cum suis legatis facultatem in scriptis relinqueret. Cui P. Provincialis respondit cum Proregis adventus certi nuntii venissent, tum se ea de re concilium capturum. Subdidit Rex: post istos nuntios, quis hic erit qui Rectori det facultatem eundi ? Nunc necessarium capiendi consilium tempus esse, postea neutri integrum fore. Tunc Pater Regis postulata concessit, quibus ille laetus Patri Rectori voce ut omnes audirent: Goam, inquit, cum legatis eundi facultatem habes, atque ita P. Provincialem officiis muneribusque cumulatum dimisit.