Pramāṇa · Search · About · API

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s4.14

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s4.14

Language
English

v1.c35.s4.14

Jucundior etiam uniuersis, et maiore laetitia et applausu referta Bisnagensis Regis legatio fuit, cui causa dedit nostrorum Patrum ad Chandegrinum profectio, et in urbe regia domicilium erectum. Ea sane legatio, quam uel Regis uicini potentia, uel ipsa uicinitas, uel antiqua cum lusitanis amicitia, uel (quod caput est) facultas recens data euangelii promulgandi egregie commendabat, multis nominibus uniuersae ciuitati grata fuit. Scripserat ei Prorex, et per literas de suo in Indiam appulsu certiorem faciens, gratias agerat quod nostrae Societatis homines tam singulari humanitē fuisset complexus. Qua de cause Rex honorificam legationem decreuit, ac duos legatos uiros primarios ad Proregem misit, quibus duos é nostris Patribus Simonem Sā et Melchiorem Coutinium comites adiungi uoluit, reliquis duobus secum in Ecclesia Chiandegrinensi retentis. Possem multa scribere de huius legationis principio, progressu et fine, ac de precibus assiduis, quibus Princeps, per cuius terras iter habebant, uehementer contendebat ut e duobus Patribus alter in reditu cum ipso maneret. Verum hoc consulto praetero, ut unu illud, quod singularem omnibus nobis laetitiam, et admirationẽ attulit, attingam. Legati enim, et ipsi ethnici, tanti nostras Ecclesias, tanti Christianorum sacra aestimarunt, ut eorum altaribus uenerabundi procumberẽt, ingenue fatentes ueru Deum a Christianis coli; haec opinio de nostris rebus, et omnium fere est, et quotidie crescit. Nec minori fuit admirationi Christianorum pietas, tum in supplicationibus, quas ad Templum S. Pauli sextis feriis quadragesimalibus quotannis fieri animaduertebant, tum uel maxime in illa frequenti baptizandorum pompa, cum catechumenos pro ualuis ejusdem nostri templi stantes, ac solemni supplicatione ad sacrum fontem deductos cernerent. Haec enim omnia ut commode uiderunt, data est opera ut iuxta nostrum Collegium oportuno loco diuersarentur. Illi igitur ad patriam reuersi, mira quaedam de Christianis institutis, ac moribus coram Rege ac populo praedicant; atq hoc pacto paulatim nominis Christiani bonus odor, eorum sensus peruadit, et de ueri Dei cultu melius in dies sentiunt. Vtinam maneat haec opinio et existimatio, et eam, quam de falsis superstitionibus mente comprehenderunt, penitus comuellat, et labefactet.

Cites (1)