Pramāṇa · Search · About · API

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s4.5

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s4.5

Language
English

v1.c35.s4.5

Postquam P. Emmanuel de Veiga ad oppidum Sancti Thomae profectus uisitationem accepit tres tantum in praesentia hic sumus. P: franciscus Ricius et ego linguae addiscendae operam damus. Doctrinam Christianam quae propter Neophytos Salsetanos composita fuit, nos hic et alia nonnulla in linguam Badeganam uertimus. frater Alexander tabelam a se pictam regi monstrauit, ubi inerat pictura haec Saluatorem recens natum, quo pacto tre Magi iacentem in praesepio adorarunt. Aliam tabellam obtulit ubi inerat B. Virginis effigies puerum in ulnis tenentis hanc Rex uene-rabundus in palatio loco celebri collocauit. Aliam frater pingere incepit de descensu Christi ad inferos, quam inchoatam Regi ostendit, is serio exoptat dum perficiatur, monstratis autem nonnullis imaginibus impressis, Rex hanc et illam de tribus Magis pingi uoluit. Faxit Deus ut harum rerum cum aspectus, tum doctrina, ei ueri notitiam aperiat aliquando. Cum fratre familiariter agit, ac forte cum pingenti adesset se dicentem audiret pigmenta deesse, quibus colorem picturis induceret, illico cubiculum ingrediens ipse sua manu, ei centu aureos protulit, quibus, quae opus essent coemerit...