The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s4.7
The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s4.7
- Language
- English
v1.c35.s4.7
In nouilunio, quod proxime praecessit, festum quddam fuit vaccarum. Perimalem quippe de uacca ortum perhibent,. Videre erat in urbe, et in regia omnia uaccis plena, quas passim obuias habebamus, ut mirum uideret, in homines rationis compotes, tam turpes errores cadere potuisse; liceat certé aliquid dare educationi, et consuetudini, unu illud ualde ineptum atq absurdum, Regi non licere quemquam mane alloqui, nisi prius duorum Brachmanu uultu conspexerit. Quod si Deus illum et reliquos incolas sua luce illustrauerit haud dubic eos, in bonos Christianos euasuros crediderim. ac eadem constantia diuinis praeceptis obtemperaturos, qua nunc Daemones et inania simulacra uenerantur. Viseret me Regis, magistris falsis, ita per omnia more gerentis, ut stata ieiunia, quae bis recurrunt in mense, tam accurate obseruet, ut ne unu quide praetermittat.