Pramāṇa · Search · About · API

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s20.3

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s20.3

Language
English

v1.c35.s20.3

Itaque Rex Bisnagrensis Adelaraio suo (is est dux exercitus maximus) dederat in mandatis ut rediens in hyberna Ciandegirinum, Volurum inopinatam aggrederetur. Adelarayus non procul ab ea urbe cum exercitu iter habens, prima nocte aberrase se ab itinere simulans, cum tatam noctem maxima celeritate praecurisset, non potuit tamen ante lucem Velurum ita cum omni exercitu opprimere, ut detectis portis exclusus et globorum ferreorum imbre e tormentis exploso, moenibus amotus non sit. Dous menses, ruente imbribus coelo, sine ulla spe urbis potiundae, Velurum obsedit. Cum ecce tibi quadam die duobus adelarai militum praefectis qui Lingamanaiche amicitia, nescio etiam an sanguine conjuncti erant, Velurum ad colloquium ingressis, in reditu Linguamanaiche urbanitatis ergo, amicos extra portas deducens, ab adelarai militibus capitur, atque in castra vinctus adducitur, ibique amicis custodiendus traditur. Qui ubi evadendi spem sibi praereptam vidit, astu atque cuniculis rem aggreditur. Adelaraium oneratum promissis ut liberet obsidione Velurum hortatur, viginti leches post discessum se daturum pollicitur, quindecim auri, et quinque gemmarum et margaritarum, (continet autem Lechis pagodes centum millia, qui sunt nummi aurei nostrates centum quinquaginta millia). Adelaraius Lingamanaichis dolos odoratus, litteras ad regem mitti quibus eum Velurum evocabat, nunc esse tempus, aiens, at regium erarium adimplendi, et suae ditionis fines addita urbe munitissima porrigendi. His litteris Rex, qui antea ad exterrendo Naiches Ciandagrino fuerat; regressus cum infinita prope militum, aliorumque hominum multitudine, magnoque elephantorum numero, Velurum versus castra movit, quinto idus Januarias anni 1604 January 9th. Eo ubi pervenit, militum ducumque acclamationibus ac militari plausu exceptus, Lingamanaichem qui se ad pedes regis abjecerat, bene sperare jussit, tum Lingamanaichis filiis qui tormentorum explosionibus Regem ab ingressu arcis arcebant, ut arma ponerent, imperavit. Tunc Rex cum Regina urbem ingressi in regia Laingamanaichis e marmore, auro, gemmisque distincta, opere Corinthio, commorati sunt. Totus que in eo rex positus erat ut viginti Leches, quos promiserat Lingamanaichis exprimeret, Sub idem tempus, ineunte scilicet Februario, P. Franciscus Ricius Regem ut inviseret ageretque cum eo quaedam negotia, ad Regem Velurum se contulit, a quo perhonorifice exceptus, atque per quatuor menses retentus est ; diutiusque remansisset nisi quodam Regis simulato Chandagrinum regressu deceptus praecurrisset.

Linked texts (1)