Pramāṇa · Search · About · API

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s20.4

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s20.4

Language
English

v1.c35.s20.4

Non multo post tempore P. Belchior Coutinho, recuperandae valetudinis gratia, quam amiserat, S. Thoma venit ibique mansit usque ad mensem Augustum; quo tempore P. Provincialis eo Regem Bisnagrensem Patresque tam S. Thomae quam Ciandragiri visurus appulerat. S. Thomae P. Provincialis paululum commoratus, quinto idus septembris exornatus muneribus quae Regi daturus attulerat, videlicet, Elephantus quem dono a Rege Jaffnapatano acceperat, cane venatitio, aliisque munusculis, Patri-bus Rectore, Belchiore Coutinho, et Emmanuele Fonseca comitantibus Velurum iter aggreditur, atque ex itinere, Puley veterem Patrum Collegii S. Thomae amicum ut viseret, Canjiverano transire decreverat. Hic est qui Superioribus annis P. Francisco Martino nostri Collegii Rectore, cum a Rege Tangiaorio oppido S. Thomae fuisset praefectus, captus Nostrorum praesertim Rectoris consuetudine, ejusque sanctitatem admiratus, ex Regiis vectigalibus que cives S. Thomae Tangiaorio solvebant, quotannis trecenos nummos aureos quibus nunc victitent Patres, in annos singulos Patribus regio nomine donaverat.

Linked texts (3)