The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s4.10
The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s4.10
- Language
- English
v1.c35.s4.10
Coeterum ille delectum habet fortissimorum ducum, per causam Cangiuarani recuperandi, quae ciuitas cum omni ditione adiacente Astapanaico Tangiorano Dynastae parebat, is nuper satis concessit, corpus demortui in rogo ex sandali ligno extructo, una trecentae et septuagintae uxores uiuae concrematae sunt. Huius filius natu minor, maiorem, quem pater antea custodiae tradiderat, interfecit. Ac iam constat Regem nihil de hac expeditione cogitare. Neq uero de alia, ad quam, eum proceres magnopere hortabantur Gingiam urbem vt capiat. Christapanaicus enim, is qui V. R. illuc iter habentẽ tam humaniter accepit, ueneno infectus insanit, quamquã sunt patuisse iam dolos, atq Dynastam vt fucum faceret quatuor regni sui magnatibus, quos postea occidit, se mente captum finxisse. Hanc urbem suasererunt Regi, ut armis impeteret, ille quamquã jure fortasse posse, tamen ut est leni et miti ingenio, respondit, efferatae crudelitatis esse. stipendiarium suum insania laborantem armis insectare. Quare probabiliore coniectura ducor, vt credam, hunc ducum et proceru conuentum eo tendere, ut de Achebare repellendo, deq urbibus praesidio occupandis consulint. Equidem non incredibile existimauerim haec omnia Dei nutu ad optabiliorem finem contigisse, ut nimirum hac occasione Sanctae fidei notitia ad plures perueniat, atq non solum in hac urbe, uerum etiam ubiq gentium catholicae ueritatis praeconibus locus pateat, quoniam uti antea ad V. R. scripsi Tornogoda Olalae Praefectus de integro nos inuitat. Et Trimarragius Regis Bisnagorani fratris filius, natu maximus, hujus regni haeres, multis precibus ā nobis contendit vt ad se ueniamus. Scit enim V. R. cum huius Principis pater ē uita excederet, ad hunc, qui nunc regnant, defuncti fratrem, omnium ordinu consensu imperium esse delatum, praeteritis demortui filiis, qui tunc temporis, per aetatem non poterant regni gubernacula adire. Et quanquam Rex fratris filium natu minorē quem in palatio educat, maiore studio prosequitur, uulgo tamen affirmant maiorē natu regnaturum, qui plures et potentiores Dynastas fautores habeat. hic in ciuitate sua Cirangapatano commoratur, qui abhinc quadraginta, aut quinquaginta leucas, ac tantudē a nostro Mangalore distat, inde ad nos litteras misit, quaru hoc est exemplum.