Pramāṇa · Search · About · API

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s4.9

The Aravidu Dynasty of Vijayanagara, Vol. I v1.c35.s4.9

Language
English

v1.c35.s4.9

Ad eum Rex Mogolorum Achebar legatum cum quatuor equis et aliis muneribus misit, quae cum sui Regis nomine obtulisset, is rursus omnia legato donauit; et alia insuper munera cum pecuniis, quas item dari iussit in expensas. Aedes nondum habet qua propter is qui, qui id muneris habet, ut legatos suscipiat, et in regis conspectu sistat, nos rogauit ut domi nostrae non amplius biduo hominẽ admitteremus. Locum dedimus idoneum, in quo mense iam comoratur, homo est prudens, et experiens. Ex eo cognouimus, quid agerent Patres nostri, qui apud Achebarem sunt. In colloquio quod cum Rege habebat honorificé multa de nobis praedicauit nostrosq apud dominum suum praecipuo in honore, ac pretio haberi affirmauit. Respondit Rex se eodem prorsus animo erga nos affici, quin et Ecclesiam, aedes, et alia omnia daturu. Regi dicunt eo consilio munera Achebaris legato donasee, eumq non ante uigessimum diem ad colloquium admisisisse, quod a ducibus monebatur, ne Achebari fideret. Si enim tres illos Reges Mahometanos, Abdeneganu, siue Meliquuum, Dialcanu, et Mussalepatanu sub iugum mitterit, dicebant facile fore ut Regnum Bisnaganum in potestate redigat. Ad haec Regem dixisse aiut regnum in manu Dei est, me (inquit) si uolet priuare imperio, quis eum prohibebit? Ego uero Mahometani pedes no osculabor. Si uenerit certum est praelio decertare. Alii alias causas afferunt.